Quoted By:
>Impp. Leo et Maiorianus aa. universis rectoribus >provinciarum. De civitatum per omnes provincias >positarum raritate cogitantes, quibus fugientibus >incolis defensorum auxilio destitutis, qui >unumquemque civium ab inprobitatibus >insolentum antiquae ordinationis studio vindicare >consueverant, solitudo est nostris ordinationibus >submovenda, . . . . . dendi priscae consuetudinis >morem omnibus contemptum revocandum esse >censuimus: ut probis moribus, honestate . . . . . . >. providentia viri iudicio universitatis electi >auctoritatem tuendae in civitatibus suis plebis >accipiant et, quaecumque utilitatem publicam >respiciunt, concessae per leges privilegio >dignitatis vel exequendi vel insinuandi auribus >mansuetudinis nostrae habeant potestatem. Hoc >enim modo fieri potest, ut repressis per eos >insolentiae vitiis quaequae accidentia in >provinciarum nostrarum parte † tractatum intenti >curis maioribus ignoramus, eorum ad >emendandum suggestionibus instruamur et ii, qui >per iniuriam conpulsorum rurales habitationes et >solitudines expetunt, sub defensorum tuitione >degentes publicis se urbiumque conspectibus >repetiti domicilii habitatione restituant. >Quapropter praeceptionis nostrae tenore >conperto universarum civitatum, quae sunt >inhabitantium frequentia celebres in tuae >potestatis arbitrio constitutae, municipes >honoratos plebemque commoneas, ut adhibito >tractatu atque consilio sibi eligant defensorem >factumque dematurent, ut sub hac sollemnitate >desideria urbium singularum ad nostram >mansuetudinem dirigant, quia ipsos provinciales >propter expensas vel itineris laborem ad >comitatum venire non patimur, ut conpertis >eorum moribus atque personis, quos praeter >ambitum dignos tali ministerio et honore >iudicemus, idoneos defensores confirmatio >constituat. Dat. VIII. id. mai. Ravennae, d. n. >Leone et Maioriani aa. conss.