Quoted By:
Dies iræ, dies illa,Solvet sæclum in favilla,Testa Satan cum Sibylla!Quantus tremor est futurus,quando iudex est venturus,cuncta stricte discussurus!Tuba mirum spargens sonumper sepulcra regionum,coget omnes ante thronum.Mors stupebit et Natura,cum resurget creatura,iudicanti responsura.Liber scriptus proferetur,in quo totum continetur,unde Mundus iudicetur.Iudex ergo cum sedebit,quidquid latet apparebit,nihil inultum remanebit.Quid sum miser tunc dicturus?Quem patronum rogaturus,cum vix iustus sit securus?Rex tremendæ maiestatis,qui salvandos salvas gratis,salva me, fons pietatis.Recordare, Iesu pie,quod sum causa tuæ viæ;ne me perdas illa die.Quærens me, sedisti lassus,redemisti crucem passus,tantus labor non sit cassus.Iuste Iudex ultionis,donum fac remissionisante diem rationis.Ingemisco, tamquam reus,culpa rubet vultus meus,supplicanti parce Deus.Qui Mariam absolvisti,et latronem exaudisti,mihi quoque spem dedisti.Preces meæ non sunt dignæ,sed tu bonus fac benigne,ne perenni cremer igne.Inter oves locum præsta,et ab hædis me sequestra,statuens in parte dextra.Confutatis maledictis,flammis acribus addictis,voca me cum benedictis.Oro supplex et acclinis,cor contritum quasi cinis,gere curam mei finis.Lacrimosa dies illa,qua resurget ex favillaiudicandus homo reus.Huic ergo parce, Deus.Pie Iesu Domine,dona eis requiem.Amen.