>5.11.7 [= v,15,7 h.]
>(?)................... el emeritis veteranis vel gentibus dividamus.
>Dat. xvii k. feb. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 ian. 16).
>5.11.8 [= v,15,8 h.]
>Idem aa. ad Rufinum praefectum praetorio.
>Quicumque possidere loca ex desertis voluerint, triennii immunitate potiantur. qui vero ex desertis nonnihil agrorum sub certa professione perceperunt, si minorem modum professi sunt, quam ratio detentae possessionis postulat, usque ad triennium ex die latae legis in ea tantum possessione permaneant, quam ipsi sponte obtulerunt exacto autem hoc tempore sciant ad integrae iugationis pensitationem se esse cogendos. Itaque qui hoc sibi incommodum iudicarit, e vestigio restituat possessionem, cuius in futurum onera declinat.
>Dat. viii id. aug. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 aug. 6).
>5.11.9 [= v,15,9 h.]
>Idem aa. ad Mamertinum praefectum praetorio.
>Per Italiam Afanticiae iugerationis onere consistentibus patrimoniis superfuso unumquemque tributarium adiectionem alieni debiti baiulare non dubium est; ideoque deserta iugatio, quae personis caret, hastis subiciatur, ut licitationis competitione futuros dominos sortiatur. Ea enim ............... (364/5 ...).
>5.11.11 [= v,15,11 h.]